- GALLICA
- GALLICAauctore A. Gell. l. 13. c. 21. verbum novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum: genus quoddam calceamenti fuit, pedibus muniendis institutum, viatorium potius, quam utbanum. Unde eius usum intra urbem in Antonio damnavit Cic. et in discipulis suis Castritius Rhetor, quos Gallicis calceatos per urbis vias incedere, nequaquam decorum iudicavit, apud praefatum Gell. Nisi forte in loco illo Gellii pro Gallicis, potius Caligis legendum. Gallorum fuisse proprium calceamentum, ipsa vox sonat; atqueve inde in Latium et Italiam delatum. Quibusdam id calcei genus videtur, quod hodieque Galli vocant Galloches, et pedes a frigore atqueve humore defendit. Verum si Veterum Gallicae soleis et crepidis fuêre similes, ut ex Gellio discimus, multum sane quoad formam abiêre ab hodiernis Gallicis, quae superiorem etiam pedum partem operiunt, cum illae, solearum ac crepidarum instar, partem eam nudam apertamqueve relinquerent. Interim id inter Gallicas crepidasque discriminis statuit Balduin. quod Gallicarum soleae olim, ut et nunc, e ligno fuêrunt, crepidarum vero duplici triplicique corio simul compacto constiterint; atqueve harum imaginem hodiequeve adhuc apparere, in Capucinorum soleis, illarum in Fulliensium sandaliisexstare, Vide ipsius Calceum Antiqq. c. 14. Iul. Nigron. Gallicam cum caliga eandem facit, aut certe, Rei publicae primorumque Imperatorum aevo, tam exiguum inter utrumqueve hoc calceamenti genus discrimen agnoscit, quam inter voces ipsas cernitur, quod fere nullum est: proinde alteram pro alter a promiscue usurpari, l. de Caliga c. 2. ait. Cui assentiens Heribertus in Onom. Nescio, inquit, an promiscue Gallica pro caliga accipiendum. Sed aliud quid fuisse Gallicam, saltem recentiori aevo, videtur colligi posse, ex Tertull. Carm. ad Senatorem c. 2.—— Caligaque vemotâGallica sit pedibus molli redimita papyro.Ubi indigitatur, Senatorem illum cum religione mutasse calceos; et caligâ spretâ, qua hactenus usus fuerat, Gallicam indusse. Diminut. Gallicula: unde ad verba Auctoris ad Herennium, pedibus soleae lineae inductae sunt, ait Dempster. Viros doctos observasse, Galliculas hosce calceos proprie nominari Gloss. vett. ςανδάλιον, Gallicula etc. Vide quoqueve infra Sabotae, it. Sandalium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.